

Liber Numeri*
Caput 1: Versus 11
De tribu Benjamin.Benjamin Jerusalem significat, quae est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id estfilius dolorisfuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait:Sanguis ejus super nos et super filios nostros[Matth. 27.]. In credentibus vero, juxta patris prophetiam,filius dextrae.Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextrae potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id estpater meus,judex, filius Gedeonis, qui interpretaturtentatio iniquitatisvelhumilitatis;princeps est: quia Christus[quem humilem Judaeus sprevit et diabolus inique tentavit]caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin,filius dextrae,significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.